- HEBE
- HEBEfilia Iunovis, absque patre, Dea Iuventutis. De cuius ortu huiusmodi refertur fabula. Apollinem, cum Iunoni novercae convivium in patris sui domo parasser, inter alia lactucas agrestes ei apposuisse, quas cum Iuno avide comedisset, cum antea sterilis esset, praegnans effecta est, peperitque Heben, quam postea Iuppiter, ob formae elegantiam, poculis suis praefecito Verum cum, Iove apud Aethiopas cenante, Hebe pocula illi administrans, perque lubricum minus caute incedens, cecidisset, revolutisque vestibus obscena superis nudasset, ab officio est amota, eiusque loco Ganymedes subrogatus: Haec Servius. Homerum autem ex Iove eam conceptam esle tradit, neque omnino ab officio remotam, sed ceterorum Deorum pincernam fuisle, Ganymedem vero folius Iovis. Haec postremo Herculi nupsit, in Deorum numerum relato, cuius etiam precibus adducta Iolaum Iphicli filium florenti aetati restituit. Ovid. Met. l. 9. v. 500.Hoc illi dederat Iunonia muneris. Hebe.Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 230.Seu cum caelestes Alcidae visere mensasIam vocat, et fessum Iunonia sustinet Hebe.Iuv. Sat. 13. l. 5. v. 43.Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor.Cic. l. 1. Tuscul. Qu. Quo pacto, inquit, Hebe Iunonis filia dicitur? quoniam e felicissima aeris temperie omnia herbarum, arborumque genera pullxlant, et pubescunt. Propert. l. 1. Eleg. 13. v. 23.Nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben,Sensit in Oetaeis gaudia prima iu gis.Iuventa Latinis dicta. Ovid. l. 1. De Ponto, Eleg. XI. v. XI.Necta et Ambrosium latices: epulasque DeorumDet mihi formosâ gnava Iuventa manu.Ganymeda etiam priscis dicta, ut scribit Paus. in Corinthiacis, qui templum illi a Corinthiis exstructum refert. Catull. ad Manlium, Carm. 68. v. 115.Pluribus ut caeli tereretur Ianua Divis:Hebe, nec longâ virginitate foret.Apollod. l. 1. Iovem ait ex Iunone 3. filias suscepisse, heben, Ilithyam et Argen.Hom.— Καλλίσφυρον Η῞βην,Παῖδα Διὸς μεγάλοιο, καὶ Η῞ρης χρυϚοπεδίλου.Plura de ea passim apud poetas Graecos, et Cic. l. 1. Tuscul. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.